2013 Latin Salutatory Oration

2013 Latin Salutatory Oration
Amelia Bensch-Schaus

Salutatio
Habita in Comitiis Academicis Princetoniae
In Nova Caesarea a. d. Non. Iun.
die IV Iunii
Anno Salutis MMXIII
Anno Academiae CCLXVI

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem; dea, in bucolicis pratis homines homo canam.

Saluto te primum, elata pastor, praeses Tilghman, quae curavisti multos greges prosperrimos. Quoniam nos sumus tuus grex ultimus, certabimus ut monumenta digna te simus. Quasi ultima re gesta, o dea tempestatum, has cicadas huc nos salutatum advocavisti.

Secundo verto ad vos et vos saluto, curatores nostri fideles, qui eminus nobis providetis.

Vos quoque cano, celebres professores: plus satis nostris animis pastus paravistis, et vos naiades qui in adsiliente scholae Wilsoniensis luditis flumine et vos dryades qui incolitis Orientalem illam Pinum.

Et nunc nostros parentes saluto: nos educavistis et nobis has pascuas emistis haud parvo pretio! Quod si nos cum essemus infantes exposuissetis, sane hi boni pastores nos gratuite recepissent!

Vestra benignitate, quattuor annos per hos silvestres colles pererrabamus — etsi nos Forbesienses pererrabamus valde latius ceteris. Hi tamen idylliorum agri hederati non manent semper idem atque intacti, sed loca mutata deserimus. Multos post annos pacis, arma redierunt ad viam sacram mysteriaque scholae Wilsoniensis omnibus aperta sunt. Denique vehiculum illud avitum paene perditum est — sed ecce antiquum Dincium vicit et vivit.

Prius coluimus aras diversorum deorum, sive Athenae Poliadis sive Aesculapii sive Clius: dehinc autem universi nos committemus sanctissimis ritibus Dionysi.

Ipsas olim portas ingressi sumus ut oves, iam egrediemur ex eisdem portis impavidae et impavidi luparum avidarum saevarumque tempestatum: egrediemur ut tigres Princetonienses.