|tDe_Vulgari_Eloquentia
|bLiber_Primus
|cI
|lhead
DE VULGARI ELOQUENTIA

Testo critico della Società Dantesca Italiana; Florence: Società 
Dantesca Italiana, 1960.

Edited by Pio Rajna

Used by permission of the Società Dantesca Italiana

|l1
  Cum neminem ante nos de vulgaris eloquentie doctrina quicquam 
inveniamus tractasse, atque talem scilicet eloquentiam penitus 
omnibus necessariam videamus, cum ad eam non tantum viri, sed 
etiam mulieres et parvuli nitantur, in quantum natura permittit: 
volentes discretionem aliqualiter lucidare illorum qui tanquam 
ceci ambulant per plateas, plerunque anteriora posteriora 
putantes: Verbo aspirante de celis, locutioni vulgarium gentium 
prodesse tentabimus; non solum aquam nostri ingenii ad tantum 
poculum aurientes, sed accipiendo vel compilando ab aliis potiora 
miscentes, ut exinde potionare possimus dulcissimum ydromellum. 
|l2
Sed quia unamquanque doctrinam oportet, non probare, sed suum 
aperire subiectum, ut sciatur quid sit super quod illa versatur, 
dicimus celeriter attendentes quod vulgarem locutionem appellamus 
eam quam infantes adsuefiunt ab adsistentibus, cum primitus 
distinguere voces incipiunt; vel quod brevius dici potest, 
vulgarem locutionem asserimus, quam sine omni regola, nutricem 
imitantes, accipimus.
|l3
Est et inde alia locutio secondaria nobis, quam Romani gramaticam 
vocaverunt.  Hanc quidem secundariam Greci habent et alii, sed 
non omnes.  Ad habitum vero huius pauci perveniunt, quia non nisi 
per spatium temporis et studii assiduitatem regulamur et 
doctrinamur in illa.
|l4
Harum quoque duarum nobilior est vulgaris: tum quia prima fuit 
humano generi usitata; tum quia totus orbis ipsa perfruitur, 
licet in diversas prolationes et vocabula sit divisa; tum quia 
naturalis est nobis, cum illa potius artificialis existat.  Et de 
hac nobiliori nostra est intentio pertractare.

|cII
|l1
  Hec est nostra vera prima locutio.  Non dico autem 'nostra', ut 
et aliam sit esse locutionem quam hominis; nam eorum que sunt 
omnium soli homini datum est loqui, cum solum sibi necessarium 
fuerit.
|l2
Non angelis, non inferioribus animalibus necessarium fuit loqui: 
sed nequicquam datum fuisset eis; quod nempe facere natura 
abhorret.
|l3
Si etenim perspicaciter consideramus quid cum loquimur 
intendamus, patet quod nichil aliud, quam nostre mentis enucleare 
aliis conceptum.  Cum igitur angeli ad pandendas gloriosas eorum 
conceptiones habeant promptissimam atque ineffabilem 
sufficientiam intellectus, qua vel alter alteri totaliter 
innotescit per se, vel saltim per illud fulgentissimum speculum 
in quo cuncti representantur pulcerrimi atque avidissimi 
speculantur, nullo signo locutionis indiguisse videntur.
|l4
Et si obiciatur de hiis qui corruerunt spiritibus, dupliciter 
responderi potest.  Primo, quod cum de hiis que necessaria sunt 
ad bene esse tractamus, eos preterire debemus, cum divinam curam 
perversi expectare noluerunt.  Vel secundo et melius, quod ipsi 
demones ad manifestandam inter se perfidiam suam non indigent 
nisi ut sciant quilibet de quolibet quia est et quantus est: quod 
quidem sciunt; cognoverunt enim se invicem ante ruinam suam.
|l5
Inferioribus quoque animalibus, cum solo nature instinctu 
ducantur, de locutione non oportuit provideri.  Nam omnibus 
eiusdem speciei sunt iidem actus et passiones; et sic possunt per 
proprios alienos cognoscere.  Inter ea vero que diversarum sunt 
specierum, non solum non necessaria fuit locutio, sed prorsus 
dampnosa fuisset, cum nullum amicabile commertium fuisset in 
illis.
|l6
Et si obiciatur de serpente loquente ad primam mulierem, vel de 
asina Balaam, quod locuti sint, ad hoc respondemus quod angelus 
in illa et diabolus in illo taliter operati sunt quod ipsa 
animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde resultavit 
distincta tanquam vera locutio: non quod aliud esset asine illud 
quam rudere, nec quam sibilare serpenti. 
|l7
Si vero contra argumentetur quis de eo quod Ovidius dicit in 
quinto Metamorfoseos de picis loquentibus, dicimus quod hoc 
figurate dicit, aliud intelligens.  Et si dicatur quod pice adhuc 
et alie aves locuntur, dicimus quod falsum est; quia talis actus 
locutio non est, sed quedam imitatio soni nostre vocis; vel quod 
nituntur imitari nos in quantum sonamus, sed non in quantum 
loquimur.  Unde si expresse dicenti 'Pica' resonaret etiam 
'Pica', non esset hoc nisi representatio vel imitatio soni illius 
qui prius dixisset.
|l8
Et sic patet soli homini datum fuisse loqui.  Sed quare 
necessarium sibi foret, breviter pertractare conemur.

|cIII
|l1
Cum igitur homo, non nature instinctu, sed ratione moveatur, et 
ipsa ratio vel circa discretionem vel circa iudicium vel circa 
electionem diversificetur in singulis, adeo ut fere quilibet sua 
propria specie videatur gaudere, per proprios actus vel 
passiones, ut brutum animal, neminem alium intelligere oppinamur; 
nec per spiritualem speculationem, ut angelum, alterum alterum 
introire contingit, cum grossitie atque opacitate mortalis 
corporis humanus spiritus sit obtentus. 
|l2
Oportuit ergo genus humanum ad comunicandum inter se conceptiones 
suas aliquod rationale signum et sensuale habere; quia, cum de 
ratione accipere habeat et in rationem portare, rationale esse 
oportuit; cumque de una ratione in aliam nichil deferri possit 
nisi per medium sensuale, sensuale esse oportuit; quare, si 
tantum rationale esset, pertransire non posset; si tantum 
sensuale, nec a ratione accipere, nec in rationem deponere 
potuisset.
|l3
Hoc equidem signum est ipsum subiectum nobile de quo loquimur: 
nam sensuale quid est, in quantum sonus est; rationale vero, in 
quantum aliquid significare videtur ad placitum.

|cIV
|l1
  Soli homini datum fuit ut loqueretur, ut ex premissis 
manifestum est.  Nunc quoque investigandum esse existimo, cui 
hominum primum locutio data sit, et quid primitus locutus fuerit, 
et ad quem, et ubi, et quando; nec non et sub quo ydiomate 
primiloquium emanavit.
|l2
Secundum quidem quod in principio legitur Genesis, ubi de 
primordio mundi sacratissima scriptura pertractat, mulierem 
invenitur ante omnes fuisse locutam, scilicet presumptuosissimam 
Evam, cum diabolo sciscitanti respondit: De fructu lignorum 
que sunt in paradiso vescimur; de fructu vero ligni quod est in 
medio paradisi precepit nobis Deus ne comederemus nec tangeremus, 
ne forte moriamur. 
|l3
Sed quanquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta, 
rationabile tamen est ut hominem prius locutum fuisse credamus; 
et inconvenienter putatur tam egregium humani generis actum prius 
a femina quam a viro profluisse.  Rationabiliter ergo credimus 
ipsi Ade prius datum fuisse loqui ab eo qui statim ipsum 
plasmaverat.
|l4
Quid autem prius vox primi loquentis sonaverit, viro sane mentis 
in promptu esse non titubo ipsum fuisse quod Deus est, scilicet 
El, vel per modum interrogationis, vel per modum 
responsionis.  Absurdum atque rationi videtur horrificum ante 
Deum ab homine quicquam nominatum fuisse, cum ab ipso et in ipsum 
factus fuisset homo!  Nam, sicut post prevaricationem humani 
generis quilibet exordium sue locutionis incipit ab 'heu', 
rationabile est quod ante qui fuit inciperet a gaudio; et cum 
nullum gaudium sit extra Deum sed totum in Deo, et ipse Deus 
totus sit gaudium, consequens est quod primus loquens primo et 
ante omnia dixisset 'Deus'.
|l5
Oritur et hinc ista questio, cum dicimus superius per viam 
responsionis hominem primum fuisse locutum, si responsio fuit ad 
Deum; nam, si ad Deum fuit, iam videretur quod Deus locutus 
extitisset; quod contra superius prelibata videtur insurgere. 
|l6
Ad quod quidem dicimus quod bene potuit respondisse Deo 
interrogante, nec propter hoc Deus locutus est ipsam quam dicimus 
locutionem.  Quis enim dubitat, quicquid est ad Dei nutum esse 
flexibile? quo quidem facta, quo conservata, quo etiam gubernata 
sunt omnia.  Igitur, cum ad tantas alterationes moveatur aer 
imperio nature inferioris, que ministra et factura Dei est, ut 
tonitrua personet, ignem fulgoret, aquam gemat, spargat nivem, 
grandinea lancinet, nonne imperio Dei movebitur ad quedam sonare 
verba, ipso distinguente qui maiora distinxit?  Quid ni?
|l7
Quare ad hoc et ad quedam alia hec sufficere credimus.

|cV
|l1
  Opinantes autem, non sine ratione tam ex superioribus quam 
inferioribus sumpta, ad ipsum Deum primitus primum hominem 
direxisse locutionem, rationabiliter dicimus ipsum loquentem 
primum, mox, postquam afflatus est ab animante virtute, 
incunctanter fuisse locutum.  Nam in homine sentiri humanius 
credimus quam sentire, dummodo sentiatur et sentiat tanquam homo. 
 Si ergo faber ille atque perfectionis principium et amator, 
afflando, primum nostrum omni perfectione complevit, rationabile 
nobis apparet nobilissimum animal non ante sentire quam sentiri 
cepisse.
|l2
Si quis vero fatetur contra obiciens quod non oportebat illum 
loqui, cum solus adhuc homo existeret et Deus omnia sine verbis 
archana nostra discernat etiam ante quam nos, cum illa reverentia 
dicimus qua uti oportet cum de eterna voluntate aliquid 
iudicamus, quod licet Deus sciret, ymo presciret, quod idem est 
quantum ad Deum, absque locutione conceptum primi loquentis, 
voluit tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tante dotis 
gloriaretur ipse qui gratis dotaverat.  Et ideo divinitus in 
nobis esse credendum est quod in actu nostrorum affectuum 
ordinato letamur.
|l3
Et hinc penitus elicere possumus locum illum ubi effutita est 
prima locutio: quoniam, si extra paradisum afflatus est homo, 
extra; si vero intra, intra fuisse locum prime locutionis 
convicimus.

|cVI
|l1
  Quoniam permultis ac diversis ydiomatibus negotium exercitatur 
humanum, ita quod multi multis non aliter intelligantur per verba 
quam sine verbis, de ydiomate illo venari nos decet, quo vir sine 
matre, vir sine lacte, qui neque pupillarem etatem nec vidit 
adultam, creditur usus.
|l2
In hoc, sicut etiam in multis aliis, Petramala civitas amplissima 
est, et patria maiori parti filiorum Adam.  Nam, quicunque tam 
obscene rationis est ut locum sue nationis delitiosissimum credat 
esse sub sole, hic etiam pre cunctis proprium vulgare licetur, 
idest maternam locutionem, et per consequens credit ipsum fuisse 
illud quod fuit Ade. 
|l3
Nos autem, cui mundus est patria velut piscibus equor, quanquam 
Sarnum biberimus ante dentes et Florentiam adeo diligamus ut quia 
dileximus exilium patiamur iniuste, rationi magis quam sensui 
spatulas nostri iudicii podiamus.  Et quamvis ad voluptatem 
nostram, sive nostre sensualitatis quietem, in terris amenior 
locus quam Florentia non existat, revolventes et poetarum et 
aliorum scriptorum volumina, quibus mundus universaliter et 
membratim describitur, ratiocinantesque in nobis situationes 
varias mundi locorum et eorum habitudinem ad utrunque polum et 
circulum equatorem, multas esse perpendimus firmiterque censemus 
et magis nobiles et magis delitiosas et regiones et urbes quam 
Tusciam et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et plerasque 
nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti quam 
Latinos. 
|l4
Redeuntes igitur ad propositum, dicimus certam formam locutionis 
a Deo cum anima prima concreatam fuisse; dico autem 'formam', et 
quantum ad rerum vocabula, et quantum ad vocabulorum 
constructionem, et quantum ad constructionis prolationem: qua 
quidem forma omnis lingua loquentium uteretur, nisi culpa 
presumptionis humane dissipata fuisset, ut inferius ostendetur.
|l5
Hac forma locutionis locutus est Adam; hac forma locutionis 
locuti sunt omnes posteri eius usque ad hedificationem turris 
Babel, que turris confusionis interpretatur; hanc formam 
locutionis hereditati sunt filii Heber, qui ab eo dicti sunt 
Hebrei. 
|l6
Hiis solis post confusionem remansit, ut Redemptor noster, qui ex 
illis oriturus erat secundum humanitatem, non lingua confusionis, 
sed gratie, frueretur. 
|l7
Fuit ergo hebraicum ydioma illud quod primi loquentis labia 
fabricarunt.

|cVII
|l1
  Dispudet, heu, nunc humani generis ignominiam renovare!  Sed 
quia preterire non possumus quin transeamus per illam, quanquam 
rubor in ora consurgat animusque refugiat, percurremus.
|l2
O semper natura nostra prona peccatis! o ab initio et nunquam 
desinens nequitatrix!  Num fuerat satis ad tui correptionem quod 
per primam prevaricationem eliminata, delitiarum exulabas a 
patria?  Num satis quod per universalem, familie tue luxuriem et 
trucitatem, unica reservata domo, quicquid tui iuris erat 
cataclismo perierat, et que commiseras tu, animalia celique 
terreque iam luerant?  Quippe satis extiterat!  Sed, sicut 
proverbialiter dici solet Non ante tertium equitabis, 
misera miserum venire maluisti ad equum. 
|l3
Ecce, lector, quod, vel oblitus homo, vel vilipendens disciplinas 
priores et avertens oculos a vibicibus que remanserant, tertio 
insurrexit ad verbera per superbam stultitiam presumendo. 
|l4
Presumpsit ergo in corde suo incurabilis homo, sub persuasione 
gigantis, arte sua, non solum superare naturam, sed etiam ipsum 
naturantem, qui Deus est, et cepit hedificare turrim in Sennear, 
que postea dicta est Babel, hoc est confusio, per quam celum 
sperabat adscendere: intendens, inscius, non equare, sed suum 
superare Factorem. 
|l5
O sine mensura clementia celestis imperii!  Quis patrum tot 
sustineret insultus a filio?  Sed exurgens, non hostili scutica, 
sed paterna, et alias verberibus assueta, rebellantem filium pia 
correctione, nec non memorabili, castigavit.
|l6
Siquidem pene totum humanum genus ad opus iniquitatis coierat. 
Pars imperabant, pars architectabantur, pars muros moliebantur, 
pars amysibus regulabant, pars trullis linebant, pars scindere 
rupes, pars mari, pars terra vehere intendebant, partesque 
diverse diversis aliis operibus indulgebant, cum celitus tanta 
confusione percussi sunt, ut qui omnes una eademque loquela 
deserviebant ad opus, ab opere, multis diversificati loquelis, 
desinerent, et nunquam ad idem commertium convenirent. 
|l7
Solis etenim in uno convenientibus actu eadem loquela remansit: 
puta cunctis architectoribus una, cunctis saxa volventibus una, 
cunctis ea parantibus una; et sic de singulis operantibus 
accidit.  Quot quot autem exercitii varietates tendebant ad opus, 
tot tot ydiomatibus tunc genus humanum disiungitur; et quanto 
excellentius exercebant, tanto rudius nunc barbariusque locuntur.
|l8
Quibus autem sacratum ydioma remansit, nec aderant, nec 
exercitium commendabant; sed graviter detestantes, stoliditatem 
operantium deridebant.  Sed hec minima pars quantum ad numerum 
fuit de semine Sem, sicut conicio, qui fuit tertius filius Noe: 
de qua quidem ortus est populus Israel, qui antiquissima 
locutione sunt usi usque ad suam dispersionem.

|cVIII
|l1
  Ex precedenter memorata confusione linguarum non leviter 
oppinamur per universa mundi climata climatumque plagas 
incolendas et angulos tunc primum homines fuisse dispersos.  Et 
cum radix humane propaginis principalis in oris orientalibus sit 
plantata, nec non ab inde ad utrunque latus per diffusos 
multipliciter palmites nostra sit extensa propago demumque ad 
fines occidentales protracta, forte primitus tunc vel totius 
Europe flumina, vel saltim quedam, rationalia guttura potaverunt. 
|l2
Sed, sive advene tunc primitus advenissent, sive ad Europam 
indigene repedissent, ydioma secum tripharium homines attulerunt; 
et afferentium hoc alii meridionalem, alii septentrionalem 
regionem in Europa sibi sortiti sunt; et tertii, quos nunc Grecos 
vocamus, partim Europe, partim Asie occuparunt.
|l3
Ab uno postea eodemque ydiomate in vindice confusione recepto, 
diversa vulgaria traxerunt originem, sicut inferius ostendemus. 
|l4
Nam totum quod ab hostiis Danubii sive Meotidis Paludibus usque 
ad fines occidentales Anglie, Ytalorum Francorumque finibus et 
Occeano limitatur, solum unum obtinuit ydioma, licet postea per 
Sclavones, Ungaros, Teotonicos, Saxones, Anglicos, et alias 
nationes quamplures fuerit per diversa vulgaria dirivatum, hoc 
solo fere omnibus in signum eiusdem principii remanente, quod 
quasi predicti omnes  affirmando respondent. 
|l5
Ab isto incipiens ydiomate, videlicet a finibus Ungarorum versus 
orientem, aliud occupavit totum quod ab inde vocatur Europa, nec 
non ulterius est protractum. 
|l6
Totum vero quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit ydioma, 
licet nunc tripharium videatur; nam alii oc, alii 
oïl, alii  affirmando locuntur; ut puta 
Yspani, Franci et Latini.  Signum autem quod ab uno eodemque 
ydiomate istarum trium gentium progrediantur vulgaria, in promptu 
est, quia multa per eadem vocabula nominare videntur, ut Deum, 
celum, amorem, mare, terram, est, vivit, moritur, amat, alia fere 
omnia. 
|l7
Istorum vero proferentes oc meridionalis Europe tenent 
partem occidentalem, a Ianuensium finibus incipientes.
|l8
Qui autem  dicunt a predictis finibus orientalem 
tenent, videlicet usque ad promuntorium illud Ytalie, qua sinus 
Adriatici maris incipit, et Siciliam.
|l9
Sed loquentes oïl quodam modo septentrionales sunt 
respectu istorum: nam ab oriente Alamanos habent; a septentrione 
et ab occidente Anglico mari vallati sunt et montibus Aragonie 
terminati; a meridie quoque Provincialibus et Apennini devexione 
clauduntur.

|cIX
|l1
Nos autem oportet quam nunc habemus rationem periclitari, cum 
inquirere intendamus de hiis in quibus nullius auctoritate 
fulcimur, hoc est de unius eiusdemque a principio ydiomatis 
variatione secuta.  Et quia per notiora ytinera salubrius 
breviusque transitur, per illud tantum quod nobis est ydioma 
pergamus, alia desinentes; nam, quod in uno est, rationali 
videtur in aliis esse causa.
|l2
Est igitur super quod gradimur ydioma tractando tripharium, ut 
superius dictum est; nam alii oc, alii , alii 
vero dicunt oïl.  Et quod unum fuerit a principio 
confusionis (quod prius probandum est), apparet, quia convenimus 
in vocabulis multis, velut eloquentes doctores ostendunt; que 
quidem convenientia ipsi confusioni repugnat, que ruit celitus in 
hedificatione Babel. 
|l3
Trilingues ergo doctores in multis conveniunt, et maxime in hoc 
vocabulo quod est Amor.  Gerardus de Brunel: Sim sentis 
fezelz amics, Per ver encusera amor.  Rex Navarre: De 
fin amor si vient sen et bonté.  Dominus Guido Guinizelli:
Né fa amor prima che gentil core, Né gentil cor prima che 
amor natura.
|l4
Quare autem tripharie principalius variatum sit, investigemus; et 
quare quelibet istarum variationum in se ipsa varietur, puta 
dextre Ytalie locutio ab ea que est sinistre; nam aliter Paduani, 
et aliter Pisani locuntur; et quare vicinius habitantes adhuc 
discrepant in loquendo, ut Mediolanenses et Veronenses, Romani et 
Florentini; nec non convenientes in eodem nomine gentis, ut 
Neapoletani et Caetani, Ravennates et Faventini; et quod 
mirabilius est, sub eadem civilitate morantes, ut Bononienses 
Burgi sancti Felicis et Bononienses Strate Maioris. 
|l5
Hee omnes differentie atque sermonum varietates quid accidunt, 
una eademque ratione patebit.
|l6
Dicimus ergo quod nullus effectus superat suam causam in quantum 
effectus est, quia nichil potest efficere quod non est.  Cum 
igitur omnis nostra loquela, preter illam homini primo concreatam 
a Deo, sit a nostro beneplacito reparata post confusionem illam 
que nil fuit aliud quam prioris oblivio, et homo sit 
instabilissimum atque variabilissimum animal, nec durabilis nec 
continua esse potest; sed sicut alia que nostra sunt, puta mores 
et habitus, per locorum temporumque distantias variari oportet. 
|l7
Nec dubitandum reor modo in eo quod diximus 'temporum', sed 
potius oppinamur tenendum; nam, si alia nostra opera 
perscruptemur, multo magis discrepare videmur a vetustissimis 
concivibus nostris quam a coetaneis perlonginquis.  Quapropter 
audacter testamur quod si vetustissimi Papienses nunc 
resurgerent, sermone vario vel diverso cum modernis Papiensibus 
loquerentur. 
|l8
Nec aliter mirum videatur quod dicimus, quam percipere iuvenem 
exoletum quem exolescere non videmus.  Nam que paulatim moventur 
minime perpenduntur a nobis; et quanto longiora tempora variatio 
rei ad perpendi requirit, tanto rem illam stabiliorem putamus. 
|l9
Non etenim admiramur si extimationes hominum qui parum distant a 
brutis, putant eandem civitatem sub inmutabili semper civicasse 
sermone, cum sermonis variatio civitatis eiusdem non sine 
longissima temporum successione paulatim contingat et hominum 
vita sit etiam ipsa sua natura brevissima. 
|l10
Si ergo per eandem gentem sermo variatur, ut dictum est, 
successive per tempora, nec stare ullo modo potest, necesse est 
ut disiunctim abmotimque morantibus varie varietur, ceu varie 
variantur mores et habitus, qui nec natura nec consortio 
firmantur, sed humanis beneplacitis localique congruitate 
nascuntur.
|l11
Hinc moti sunt inventores gramatice facultatis; que quidem 
gramatica nichil aliud est quam quedam inalterabilis locutionis 
idemptitas diversis temporibus atque locis.  Hec, cum de comuni 
consensu multarum gentium fuerit regulata, nulli singulari 
arbitrio videtur obnoxia, et per consequens nec variabilis esse 
potest.  Adinvenerunt ergo illam, ne, propter variationem 
sermonis arbitrio singularium fluitantis, vel nullo modo, vel 
saltem imperfecte antiquorum attingeremus auctoritates et gesta, 
sive illorum quos a nobis locorum diversitas facit esse diversos.

|cX
|l1
Triphario nunc existente nostro ydiomate ut superius dictum est, 
in comparatione sui ipsius, secundum quod trisonum factum est, 
cum tanta timiditate cunctamur librantes, quod hanc, vel istam, 
vel illam partem in comparando preponere non audemus, nisi eo quo 
gramatice positores inveniuntur accepisse sic adverbium 
affirmandi; quod quandam anterioritatem erogare videtur Ytalis, 
qui  dicunt.
|l2
Quelibet enim partium largo testimonio se tuetur.  Allegat ergo 
pro se lingua oïl quod propter sui faciliorem ac  
delectabiliorem vulgaritatem quicquid redactum sive inventum est 
ad vulgare prosaicum, suum est: videlicet Biblia cum Troyanorum 
Romanorumque gestibus compilata et Arturi regis ambages 
pulcerrime et quamplures alie ystorie ac doctrine. 
|l3
Pro se vero argumentatur alia, scilicet oc, quod 
vulgares eloquentes in ea primitus poetati sunt tanquam in 
perfectiori dulciorique loquela, ut puta Petrus de Alvernia et 
alii antiquiores doctores. 
|l4
Tertia quoque, que Latinorum est, se duobus privilegiis 
attestatur preesse: primo quidem, quod dulcius qui subtiliusque 
poetati vulgariter sunt, hii familiares ac domestici sui sunt: 
puta Cinus Pistoriensis et amicus eius; secundo, quia magis 
videntur inniti gramatice, que comunis est, quod rationabiliter 
inspicientibus videtur gravissimum argumentum. 
|l5
Nos vero, iudicium relinquentes in hoc et tractatum nostrum ad 
vulgare latinum retrahentes, et receptas in se variationes dicere 
nec non illas invicem comparare conemur. 
|l6
Dicimus ergo primo Latium bipartitum esse in dextrum et 
sinistrum.  Si quis autem querat de linea dividente, breviter 
respondemus esse iugum Apennini, quod, ceu fictile culmen hinc 
inde ad diversa stillicidia grundat, aquas ad alterna hinc inde 
litora per imbricia longa distillat, ut Lucanus in secundo 
describit.  Dextrum quoque latus Tirrenum mare grundatorium 
habet; levum vero in Adriaticum cadit. 
|l7
Et dextri regiones sunt Apulia, sed non tota, Roma, Ducatus, 
Tuscia et Ianuensis Marchia; sinistri autem pars Apulie, Marchia 
Anconitana, Romandiola, Lombardia, Marchia Trivisiana cum 
Venetiis.  Forum Iulii vero et Istria non nisi leve Ytalie esse 
possunt; nec insule Tirreni maris, videlicet Sicilia et Sardinia, 
non nisi dextre Ytalie sunt, vel ad dextram Ytaliam sociande.
|l8
In utroque quidem duorum laterum, et hiis que secuntur ad ea, 
lingue hominum variantur; ut lingua Siculorum cum Apulis, 
Apulorum cum Romanis, Romanorum cum Spoletanis, horum cum Tuscis, 
Tuscorum cum Ianuensibus, Ianuensium cum Sardis; nec non 
Calabrorum cum Anconitanis, horum cum Romandiolis, Romandiolorum 
cum Lombardis, Lombardorum cum Trivisianis et Venetis, horum cum 
Aquilegiensibus, et istorum cum Istrianis: de quo Latinorum 
neminem nobiscum dissentire putamus.
|l9
Quare ad minus .xiiij. vulgaribus sola videtur Ytalia variari.  
Que adhuc omnia vulgaria in sese variantur: ut puta in Tuscia 
Senenses et Aretini, in Lombardia Ferrarienses et Placentini; nec 
non in eadem civitate aliqualem variationem perpendimus, ut 
superius in capitulo inmediato posuimus.  Quapropter, si primas 
et secundarias et subsecundarias vulgaris Ytalie variationes 
calcolare velimus, et in hoc minimo mundi angulo non solum ad 
millenam loquele variationem venire contigerit, sed etiam ad 
magis ultra.

|cXI
|l1
Quam multis varietatibus latio dissonante vulgari, decentiorem 
atque illustrem Ytalie venemur loquelam; et ut nostre venationi 
pervium callem habere possimus, perplexos frutices atque sentes 
prius eiciamus de silva.
|l2
Sicut ergo Romani se cunctis preponendos extimant, in hac 
eradicatione sive discerptione non inmerito eos aliis preponamus, 
protestantes eosdem in nulla vulgaris eloquentie ratione fore 
tangendos.  Dicimus igitur Romanorum non vulgare, sed potius 
tristiloquium, ytalorum vulgarium omnium esse turpissimum; nec 
mirum, cum etiam morum habituumque deformitate pre cunctis 
videantur fetere.  Dicunt enim: Mezzure, quinto dici? 
|l3
Post hos incolas Anconitane Marchie decerpamus, qui, 
Chignamente, frate, sc-tate locuntur: cum quibus et 
Spoletanos abicimus. 
|l4
Nec pretereundum est quod in improperium istarum trium gentium 
cantiones quamplures invente sunt; inter quas unam vidimus recte 
atque perfecte ligatam, quam quidam florentinus nomine Castra 
posuerat.  Incipiebat etenim: Una fermana scopai da Cascioli, 
Cita cita sen gia 'n grande aina.
|l5
Post quos Mediolanenses atque Pergameos eorumque finitimos 
eruncemus, in quorum etiam improperium quendam cecinisse 
recolimus: Enti l'ora del vesper, ciò fu del mes 
d'ochiover.
|l6
Post hos Aquilegienses et Ystrianos cribremus, qui Ces 
fastu? crudeliter accentuando eructuant.  Cumque hiis 
montaninas omnes et rusticanas loquelas eicimus, que semper 
mediastinis civibus accentus enormitate dissonare videntur, ut 
Casentinenses et Pratenses.
|l7
Sardos etiam, qui non Latii sunt, sed Latiis adsociandi videntur, 
eiciamus, quoniam soli sine proprio vulgari esse videntur, 
gramaticam tanquam simie homines imitantes: nam domus 
nova et dominus meus locuntur.

|cXII
|l1
Exaceratis quodam modo vulgaribus ytalis, inter ea que 
remanserunt in cribro comparationem facientes, honorabilius atque 
honorificentius breviter seligamus.
|l2
Et primo de siciliano examinemus ingenium, nam videtur sicilianum 
vulgare sibi famam pre aliis asciscere, eo quod quicquid 
poetantur Ytali sicilianum vocatur, et eo quod perplures doctores 
indigenas invenimus graviter cecinisse: puta in cantionibus 
illis, Ancor che l'aigua per lo focho lassi, et 
Amor, che lungiamente m'ài menat..
|l3
Sed hec fama trinacrie terre, si recte signum ad quod tendit 
inspiciamus, videtur tantum in obproprium ytalorum principum 
remansisse, qui, non heroico more, sed plebeo secuntur superbiam. 
|l4
Siquidem illustres heroes Fredericus Cesar et benegenitus eius 
Manfredus, nobilitatem ac rectitudinem sue forme pandentes, donec 
fortuna permansit, humana secuti sunt, brutalia dedignantes; 
propter quod corde nobiles atque gratiarum dotati inherere 
tantorum principum maiestati conati sunt; ita ut eorum tempore 
quicquid excellentes Latinorum enitebantur, primitus in tantorum 
coronatorum aula prodibat; et quia regale solium erat Sicilia, 
factum est ut quicquid nostri predecessores vulgariter 
protulerunt, sicilianum vocaretur: quod quidem
retinemus et nos, nec posteri nostri permutare valebunt. 
|l5
Rachà, rachà! Quid nunc personat tuba novissimi Federici? quid 
tintinabulum secundi Karoli? quid cornua Iohannis et Azzonis 
marchionum potentum? quid aliorum magnatum tibie? nisi Venite, 
carnifices; Venite, altriplices; Venite, avaritie sectatores!
|l6
Sed prestat ad propositum repedare quam frustra loqui; et dicimus 
quod si vulgare sicilianum accipere volumus secundum quod prodit 
a terrigenis mediocribus, ex ore quorum iudicium eliciendum 
videtur, prelationis honore minime dignum est, quia non sine 
quodam tempore profertur; ut puta ibi: Tragemi d'este focora, 
se t'este a boluntate.  Si autem ipsum accipere volumus 
secundum quod ab ore primorum Siculorum emanat, ut in 
preallegatis cantionibus perpendi potest, nichil differt ab illo 
quod laudabilissimum est, sicut inferius ostendemus.
|l7
Apuli quoque, vel sui acerbitate, vel finitimorum suorum 
contiguitate, qui Romani et Marchiani sunt, turpiter barbarizant. 
Dicunt enim, Volzera che chiangesse lo quatraro.
|l8
Sed quamvis terrigene Apuli loquantur obscene comuniter, 
prefulgentes eorum quidam polite locuti sunt, vocabula curialiora 
in suis cantionibus compilantes, ut manifeste apparet eorum dicta 
perspicientibus, ut puta Madonna, dire vi volglio,
et Per fino amore vo sì letamente.
|l9
Quapropter superiora notantibus innotescere debet, neque siculum, 
nec apulum esse illud quod in Ytalia pulcerrimum est vulgare, cum 
eloquentes indigenas ostenderimus a proprio divertisse.

|cXIII
|l1
Post hec veniamus ad Tuscos, qui, propter amentiam suam 
infroniti, titulum sibi vulgaris illustris arrogare videntur; et 
in hoc non solum plebea dementat intentio, sed famosos quamplures 
viros hoc tenuisse comperimus; puta Guittonem aretinum, qui 
nunquam se ad curiale vulgare direxit, Bonagiuntam lucensem, 
Gallum pisanum, Minum Mocatum senensem, Brunettum florentinum: 
quorum dicta, si rimari vacaverit, non curialia sed municipalia 
tantum invenientur.  Et quoniam Tusci pre aliis in hac ebrietate 
baccantur, dignum utileque videtur municipalia vulgaria 
Tuscanorum singulatim in aliquo depompare. 
|l2
Locuntur Florentini et dicunt: Manichiamo introque che noi 
non facciano atro.  Pisani: Bene andonno li fanti De 
Fiorensa per Pisa.  Lucenses: Fo voto a Dio che in 
grassarra eie lo comuno de Lucca.  Senenses: Onche 
renegata avesse io Siena!  Ch'ee chesto?  Aretini: 
Vo' tu venire ovelle?  De Perusio, Urbe Veteri, 
Viterbio, nec non de Civitate Castellana, propter adfinitatem
quam cum Romanis et Spoletanis habent, nichil tractare 
intendimus.
|l3
Sed quanquam fere omnes Tusci in suo turpiloquio sint obtusi, 
nonnullos vulgaris excellentiam cognovisse sentimus, scilicet 
Guidonem, Lapum et unum alium, florentinos, et Cinum 
pistoriensem, quem nune indigne postponimus, non indigne coacti. 
|l4
Itaque, si tuscanas examinemus loquelas, cum pensemus qualiter 
viri prehonorati a propria diverterunt, non restat in dubio quin 
aliud sit vulgare quod querimus quam, quod attingit populus
Tuscanorum.
|l5
Si quis autem quod de Tuscis asserimus de Ianuensibus asserendum 
non putet, hoc solum in mente premat, quod si per oblivionem 
Ianuenses amitterent z licteram, vel mutire totaliter 
eos, vel novam reparare oporteret loquelam.  Est enim z 
maxima pars eorum locutionis: que quidem littera non sine multa 
rigiditate profertur.

|cXIV
|l1
Transeuntes nunc humeros Apennini frondiferos, levam Ytaliam 
contatim venemur ceu solemus, orientaliter ineuntes. 
|l2
Romandiolam igitur ingredientes, dicimus nos duo in Latio 
invenisse vulgaria, quibusdam convenientibus contrariis 
alternata.  Quorum unum in tantum muliebre videtur propter 
vocabulorum et prolationis mollitiem, quod virum, etiam si 
viriliter sonet, feminam tamen facit esse credendum. 
|l3
Hoc Romandiolos omnes habet, et presertim Forlivienses, quorum 
civitas, licet novissima sit, meditullium tamen esse videtur 
totius provincie.  Hii deuscì affirmando locuntur,
et Oclo meo et Corada mea proferunt 
blandientes.  Horum aliquos a proprio poetando divertisse 
audivimus, Tomam videlicet et Ugolinum Bucciolam, faventinos. 
|l4
Est et aliud, sicut dictum est, adeo vocabulis accentibusque 
irsutum et yspidum, quod, propter sui rudem asperitatem, mulierem 
loquentem non solum disterminat, sed esse virum dubitare cogit. 
|l5
Hoc omnes qui magara dicunt, Brixienses videlicet, 
Veronenses et Vigentinos habet, nec non Paduanos, turpiter 
sincopantes omnia in -tus participia et denominativa in
-tas, ut mercò et bonté.  Cum quibus 
et Trivisianos adducimus, qui, more Brixianorum et finitimorum 
suorum, u consonantem per f apocopando 
proferunt, puta nof pro novem, vif pro 
vivo: quod quidem barbarissimum reprobamus.
|l6
Veneti quoque nec sese investigati vulgaris honore dignantur; et 
si quis eorum, errore confusus, vanitaret in hoc, recordetur si 
unquam dixit: Per le plaghe de Dio, tu non venras.
|l7
Inter quos omnes unum audivimus nitentem divertire a materno et 
ad curiale vulgare intendere, videlicet Ildebrandinum Paduanum. 
|l8
Quare, omnibus presentis capituli ad iudicium comparentibus, 
arbitramur, nec romandiolum, nec suum oppositum, ut dictum est, 
nec venetianum, esse illud quod querimus vulgare illustre.

|cXV
|l1
Illud autem quod de ytala silva residet, percontari conemur 
expedientes.
|l2
Dicimus ergo quod forte non male oppinantur qui Bononienses 
asserunt pulcriori locutione loquentes, cum ab Ymolensibus, 
Ferrariensibus et Mutinensibus circunstantibus aliquid proprio
vulgari adsciscunt, sicut facere quoslibet a finitimis suis 
conicimus, ut Sordellus de Mantua sua ostendit, Cremone, Brixie 
atque Verone confini: qui, tantus eloquentie vir existens, non 
solum in poetando, sed quomodocunque loquendo patrium vulgare 
deseruit. 
|l3
Accipiunt etenim prefati cives ab Ymolensibus lenitatem atque 
mollitudinem, a Ferrariensibus vero et Mutinensibus aliqualem 
garrulitatem, que proprie Lombardorum est.  Hanc ex commistione
advenarum Longobardorum terrigenis credimus remansisse;
|l4
et hec est causa quare Ferrariensium, Mutinensium, vel Regianorum 
nullum invenimus poetasse: nam proprie garrulitati assuefacti, 
nullo modo possunt ad vulgare aulicum sine quadam acerbitate 
venire; quod multo magis de Parmensibus est putandum, qui 
monto pro multo dicunt.
|l5
Si ergo Bononienses utrinque accipiunt, ut dictum est, 
rationabile videtur esse quod eorum locutio per commistionem 
oppositorum ad laudabilem suavitatem remaneat temperata: quod 
procul dubio nostro iudicio sic esse censemus. 
|l6
Itaque, si preponentes eos in vulgari sermone sola municipalia 
Latinorum vulgaria comparando considerant, allubescentes 
concordamus cum illis; si vero simpliciter vulgare bononiense
preferendum extimant, dissentientes discordamus ab eis.  Non 
etenim est quod aulicum et illustre vocamus; quoniam, si fuisset, 
maximus Guido Guinizelli, Guido Ghisilerius, Fabrutius et 
Honestus et alii poetantes Bononie, nunquam a proprio 
divertissent: qui doctores fuerunt illustres et vulgarium 
discretione repleti.  Maximus Guido: Madonna, lo fino amor 
c'a vui porto; Guido Ghisilerius: Donna, lo fermo 
core; Fabrutius: Lo meo lontano gire; Honestus:
Più non attendo il tuo secorso, Amore: que quidem verba 
prorsus a mediastinis Bononie sunt diversa.
|l7
Cumque de residuis in extremis Ytalie civitatibus neminem 
dubitare pendamus (et si quis dubitat, illum nulla nostra 
solutione dignamur), parum restat in nostra discussione dicendum.
|l8
Quare, cribellum cupientes deponere, ut residentiam cito visamus, 
dicimus Tridentum atque Taurinum, nec non Alexandriam civitates, 
metis Ytalie in tantum sedere propinquas, quod puras nequeunt 
habere loquelas; ita quod, si etiam quod turpissimum habent 
vulgare haberent pulcerrimum, propter aliorum commistionem esse 
vere latinum negaremus; quare, si latinum illustre venamur, quod 
venamur in illis inveniri non potest.

|cXVI
|l1
Postquam venati saltus et pascua sumus Ytalie nec pantheram quam 
sequimur adinvenimus, ut ipsam reperire possimus, rationabilius 
investigemus de illa ut, solerti studio redolentem ubique
et necubi apparentem nostris penitus irretiamus tenticulis.
|l2
Resumentes igitur venabula nostra, dicimus quod in omni rerum 
genere unum oportet esse quo generis illius omnia comparentur et 
ponderentur et quod velut aliorum omnium mensuram accipiamus; 
sicut in numero cuncta mensurantur uno, et plura vel pauciora 
dicuntur secundum quod distant ab uno vel ei propinquant; et 
sicut in coloribus omnes albo mensurantur; nam visibiles magis 
dicuntur et minus, secundum quod accedunt vel recedunt ab albo.  
Et quemadmodum de hiis dicimus que quantitatem et qualitatem 
ostendunt, de predicamentorum quolibet, et etiam de substantia 
posse dici putamus; scilicet, unumquodque mensurabile fit
secundum quod in genere est, illo quod simplicissimum est in ipso 
genere. 
|l3
Quapropter in actionibus nostris, quantumcunque dividantur in 
species, hoc signum inveniri oportet quo et ipse mensurentur.  
Nam, in quantum simpliciter ut homines agimus, virtutem
habemus, ut generaliter illam intelligamus; nam secundum ipsam 
bonum et malum hominem iudicamus; in quantum ut homines cives 
agimus, habemus legem, secundum quam dicitur civis bonus et 
malus; in quantum ut homines latini agimus, quedam habemus 
simplicissima signa, et morum et habituum et locutionis, quibus 
latine actiones ponderantur et mensurantur. 
|l4
Que quidem nobilissima sunt earum que Latinorum sunt actiones, 
hec nullius civitatis Ytalie propria sunt et in omnibus comunia 
sunt: inter que nunc potest illud discerni vulgare quod
superius venabamur, quod in qualibet redolet civitate nec cubat 
in ulla. 
|l5
Potest tamen magis in una quam in alia redolere; sicut 
simplicissima substantiarum, que Deus est, in homine magis 
redolet quam in bruto animali; in bruto animali quam in planta; 
in hac quam in minera; in hac quam in elemento; in igne quam in 
terra.  Et simplicissima quantitas, quod est unum, in impari 
numero redolet magis quam in pari; et simplicissimus color, qui 
albus est, magis in citrino quam in viride redolet.
|l6
Itaque, adepti quod querebamus, dicimus illustre, cardinale, 
aulicum et curiale vulgare in Latio, quod omnis latie civitatis 
est et nullius esse videtur, et quo municipalia vulgaria omnia
Latinorum mensurantur, ponderantur, et comparantur.

|cXVII
|l1
Quare autem hoc quod repertum est illustre, cardinale, aulicum et 
curiale adicientes vocemus, nunc disponendum est; per quod 
clarius ipsum quod ipsum est faciamus patere.  Primum igitur quid 
intendimus cum illustre adicimus, et quare illustre dicimus, 
denudemus.
|l2
Per hoc quoque quod illustre dicimus, intelligimus quid 
illuminans et illuminatum prefulgens.  Et hoc modo viros 
appellamus illustres, vel quia, potestate illuminati, alios et 
iustitia et karitate illuminant; vel quia, excellenter 
magistrati, excellenter magistrent, ut Seneca et Numa Pompilius. 
Et vulgare de quo loquimur, et sublimatum est magistratu et 
potestate, et suos honore sublimat et gloria. 
|l3
Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus 
Latinorum vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot 
defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam
egregium, tam extricatum, tam perfectum et tam urbanum videamus 
electum, ut Cinus Pistoriensis et amicus eius ostendunt in 
cantionibus suis.
|l4
Quod autem sit exaltatum potestate, videtur.  Et quid maioris 
potestatis est quam quod humana corda versare potest, ita ut 
nolentem volentem et volentem nolentem faciat, velut ipsum et 
fecit et facit ?
|l5
Quod autem honore sublimet, in promptu est.  Nonne domestici sui, 
reges, marchiones, comites, et magnates quoslibet fama vincunt?  
Minime hoc probatione indiget.
|l6
Quantum vero suos familiares gloriosos efficiat, nos ipsi
novimus, qui huius dulcedine glorie nostrum exilium postergamus. 
|l7
Quare ipsum illustre merito profiteri debemus.

|cXVIII
|l1
Neque sine ratione ipsum vulgare illustre decusamus adiectione 
secunda, videlicet ut id cardinale vocemus.  Nam, sicut totum 
hostium cardinem sequitur, ut, quo cardo vertitur, versetur
et ipsum, seu introrsum seu extrorsum flectatur, sic et universus 
municipalium vulgarium grex vertitur et revertitur, movetur et 
pausat, secundum quod istud, quod quidem vere paterfamilias
esse videtur.  Nonne cotidie exstirpat sentosos frutices de 
ytalia silva?  Nonne cotidie vel plantas vel plantaria plantat?  
Quid aliud agricole sui satagunt, nisi ut amoveant et admoveant, 
ut dictum est?  Quare prorsus tanto decusari vocabulo promeretur. 
|l2
Quia vero aulicum nominamus, illud causa est, quod, si aulam nos 
Ytali haberemus, palatinum foret.  Nam si aula totius regni 
comunis est domus et omnium regni partium gubernatrix augusta,
quicquid tale est ut omnibus sit comune nec proprium ulli, 
conveniens est ut in ea conversetur et habitet; nec aliquod aliud 
habitaculum tanto dignum est habitante.  Hoc nempe videtur esse 
id de quo loquimur vulgare;
|l3
et hinc est quod in regiis omnibus conversantes semper illustri 
vulgari locuntur.  Hinc etiam est quod nostrum illustre velut 
acola peregrinatur et in humilibus hospitatur asilis, cum aula
vacemus.
|l4
Est etiam merito curiale dicendum; quia curialitas nil aliud est 
quam librata regula eorum que peragenda sunt; et quia statera 
huiusmodi librationis tantum in excellentissimis curiis esse 
solet, hinc est quod quicquid in actibus nostris bene libratum 
est, curiale dicatur.  Unde, cum istud in excellentissima 
Ytalorum curia sit libratum, dici curiale meretur.
|l5
Sed dicere quod in excellentissima Ytalorum curia sit libratum, 
videtur nugatio, cum curia careamus.  Ad quod facile respondetur. 
Nam, licet curia, secundum quod unita accipitur, ut curia
regis Alamanie, in Ytalia non sit, membra tamen eius non desunt; 
et sicut membra illius uno principe uniuntur, sic membra huius 
gratioso lumine rationis unita sunt.  Quare falsum esset
dicere curia carere Ytalos, quanquam principe careamus; quoniam 
curiam habemus, licet corporaliter sit dispersa.

|cXIX
|l1
Hoc autem vulgare quod illustre, cardinale, aulicum esse et 
curiale ostensum est, dicimus esse illud quod vulgare latium 
appellatur.  Nam, sicut quoddam vulgare est invenire quod 
proprium est Cremone, sic quoddam est invenire quod proprium est 
Lombardie; et sicut est invenire aliquod quod sit proprium 
Lombardie, est invenire aliquod quod sit totius sinistre Ytalie
proprium; et sicut omnia hec est invenire, sic et illud quod 
totius Ytalie est.  Et sicut illud cremonense, ac illud 
lombardum, et tertium semilatium dicitur, sic istud quod totius 
Ytalie est latinum vulgare vocatur.  Hoc enim usi sunt doctores 
illustres qui lingua vulgari poetati sunt in Ytalia, ut Siculi, 
Apuli, Tusci, Romandioli, Lombardi, et utriusque Marchie viri.
|l2
Et quia intentio nostra, ut policiti sumus in principio huius 
operis, est doctrinam de vulgari eloquentia tradere, ab ipso 
tanquam ab excellentissimo incipientes, quos putamus ipso dignos 
uti, et propter quid, et quomodo, nec non ubi et quando et ad 
quos ipsum dirigendum sit, in inmediatis libris tractabimus. 
|l3
Quibus illuminatis, inferiora vulgaria illuminare curabimus, 
gradatim descendentes ad illud quod unius solius familie proprium 
est.

|bLiber_Secundus 
|cI
|l1
Solicitantes iterum celeritatem ingenii
nostri ad calamum frugi operis redeuntes,
ante omnia confitemur latinum vulgare illustre
tam prosaice quam metrice decere proferri. 
Sed quia ipsum prosaicantes ab inventoribus
magis accipiunt, et quia quod inventum est
prosaicantibus permanere videtur exemplar et
non e converso, que quendam videntur prebere
primatum, primo secundum quod metricum
est ipsum carminemus, ordine pertractantes
illo, quem in fine primi libri polluximus.
|l2
Queramus igitur prius utrum omnes
versificantes vulgariter debeant illud uti; et
superficietenus videtur quod sic; quia omnis
qui versificatur suos versus exornare debet in
quantum potest; quare, cum nullum sit tam
grandis exornationis quam vulgare illustre,
videtur quod quisque versificator debeat
ipsum uti. 
|l3
Preterea, quod optimum est in genere suo,
si suis inferioribus misceatur, non solum nil
derogare videtur eis, sed ea meliorare videtur. 
Quare, si quis versificator, quanquam rude
versificetur, ipsum sue ruditati admisceat, non
solum bene facere, sed ipsum sic facere
oportere videtur.  Multo magis opus est
adiutorio illis qui pauca, quam qui multa
possunt!  Et sic apparet quod omnibus
versificantibus liceat ipsum uti.
|l4
Sed hoc falsissimum est; quia nec semper
excellentissime poetantes debent illud induere,
sicut per inferius pertractata perpendi poterit. 
|l5
Exigit ergo istud sibi consimiles viros,
quemadmodum alii nostri mores et habitus. 
Exigit enim magnificentia magna potentes,
purpura viros nobiles: sic et hoc excellentes
ingenio et scientia querit et alios aspernatur,
ut per inferiora patebit. 
|l6
Nam, quicquid nobis convenit, vel gratia
generis, vel speciei, vel individui convenit; ut
sentire, ridere, militare.  Sed nobis non convenit
hoc gratia generis, quia etiam brutis
conveniret; nec gratia speciei, quia cunctis
hominibus esset conveniens, de quo nulla
questio est: nemo enim montaninis rusticana
tractantibus hoc dicet esse conveniens; convenit
ergo individui gratia. 
|l7
Sed nichil individuo convenit nisi per
proprias dignitates; puta mercari, militare, ac
regere; quare, si convenientia respiciunt
dignitates, hoc est dignos, et quidam digni,
quidam digniores, quidam dignissimi esse
possunt, manifestum est quod bona dignis,
meliora dignioribus, optima dignissimis
convenient. 
|l8
Et cum loquela non aliter sit necessarium
instrumentum nostre conceptionis quam equus
militis, et optimis militibus optimi conveniant
equi, ut dictum est, optimis conceptionibus
optima loquela conveniet.  Sed optime
conceptiones non possunt esse nisi ubi scientia
et ingenium est: ergo optima loquela non
convenit nisi illis in quibus ingenium et
scientia est.  Et sic non omnibus versificantibus
optima loquela convenit, cum plerique sine
scientia et ingenio versificentur; et per
consequens nec optimum vulgare.  
|l9
Quapropter, si non omnibus convenit, nec omnes ipsum
debent uti; quia inconvenienter agere nullus
debet.  Et ubi dicitur quod quilibet suos versus
exornare debet in quantum potest, verum esse
testamur; sed nec bovem epiphyatum, nec
balteatum suem dicemus ornatum, ymo
potius deturpatum ridemus illum; est enim
exornatio alicuius convenientis additio. 
|l10
Ad illud ubi dicitur quod superiora
inferioribus admixta profectum adducunt,
dicimus verum esse quando cesset discretio:
puta si aurum cum argento conflemus; sed si
discretio remanet, inferiora vilescunt: puta
cum formose mulieres deformibus
admiscentur.  Unde, cum sententia
versificantium semper verbis discretive mixta
remaneat, si non fuerit optima, optimo sociata
vulgari, non melior, sed deterior apparebit,
quemadmodum turpis mulier si auro vel serico
vestiatur.

|cII
|l1
Postquam non omnes versificantes, sed
tantum excellentissimos, illustre uti vulgare
debere astruximus, consequens est astruere,
utrum omnia ipso tractanda sint, aut non; et si
non omnia, que ipso digna sunt segregatim
ostendere.
|l2
Circa quod primo reperiendum est id quod
intelligimus per illud quod dicimus dignum.  Et
dicimus dignum esse quod dignitatem habet,
sicut nobile quod nobilitatem; et si cognito
habituante habituatum cognoscitur in quantum
huiusmodi, cognita dignitate cognoscemus et
dignum. 
|l3
Est etenim dignitas meritorum effectus sive
terminus: ut, cum quis bene meruit, ad boni
dignitatem profectum esse dicimus, cum male
vero, ad mali; puta bene militantem ad
victorie dignitatem, bene autem regentem, ad
regni, nec non mendacem ad ruboris
dignitatem, et latronem ad eam que est mortis.
|l4
Sed cum in bene merentibus fiant
comparationes, et in aliis etiam, ut quidam
bene, quidam melius, quidam optime -- quidam
male, quidam peius, quidam pessime mereantur,
et huiusmodi comparationes non fiant nisi per
respectum ad terminum meritorum, quem
dignitatem dicimus, ut dictum est, manifestum
est ut dignitates inter se comparentur
secundum magis et minus, ut quedam magne,
quedam maiores, quedam maxime sint; et per
consequens, aliquid dignum, aliquid dignius,
aliquid dignissimum esse constat. 
|l5
Et cum comparatio dignitatum non fiat circa
idem obiectum, sed circa diversa, ut dignius
dicamus quod maioribus, dignissimum quod
maximis dignum est, quia nichil eodem
dignius esse potest, manifestum est quod
optima optimis, secundum rerum exigentiam,
digna sunt.  Unde cum hoc quod dicimus
illustre sit optimum aliorum vulgarium,
consequens est ut sola optima digna sint ipso
tractari, que quidem tractandorum dignissima
nuncupamus.  Nunc autem que sint ipsa venemur.
|l6
Ad quorum evidentiam sciendum est quod sicut
homo tripliciter spirituatus est, videlicet
vegetabili, animali et rationali, triplex iter
perambulat.  Nam secundum quod vegetabile
quid est, utile querit, in quo cum plantis
comunicat; secundum quod animale,
delectabile, in quo cum brutis; secundum quod
rationale, honestum querit, in quo solus est,
vel angelice nature sociatur.  Propter hec tria
quicquid agimus agere videmur.
|l7
Et quia in quolibet istorum quedam sunt
maiora, quedam maxima, secundum quod
talia, que maxima sunt maxime pertractanda
videntur, et per consequens maximo vulgari.
|l8
Sed disserendum est, que maxima sint.  Et
primo in eo quod est utile: in quo, si callide
consideremus intentum omnium querentium
utilitatem, nil aliud quam salutem inveniemus. 
Secundo, in eo quod est delectabile: in quo
dicimus illud esse maxime delectabile quod
per preciosissimum obiectum appetitus
delectat: hoc autem venus est.  Tertio, in eo
quod est honestum; in quo nemo dubitat esse
virtutem.  Quare hec tria, Salus videlicet, Venus
et Virtus, apparent esse illa magnalia que sint
maxime pertractanda, hoc est ea que maxime
sunt ad ista, ut armorum probitas, amoris
accensio, et directio voluntatis. 
|l9
Circa que sola, si bene recolimus, illustres
viros invenimus vulgariter poetasse; scilicet
Bertramum de Bornio, arma; Arnaldum
Danielem, amorem; Gerardum de Bornello,
rectitudinem; Cinum Pistoriensem, amorem;
amicum eius, rectitudinem.  Bertramus etenim
ait Non posc mudar c'un cantar non
exparja.  Arnaldus: L'aura amara -- fal
bruol brancuz -- clarir.  Gerardus:
Per solaz reveillar Che s'es trop endormitz. 
Cinus: Digno sono eo de morte.  Amicus eius:
Doglia mi reca ne lo core ardire.
|l10
Arma vero nullum latium adhuc
invenio poetasse.  Hiis proinde visis, que
canenda sint vulgari altissimo innotescunt.

|cIII
|l1
Nunc autem quomodo ea coartare debemus
que tanto sunt digna vulgari, sollicite vestigare
conemur.
|l2
Volentes igitur modum tradere quo ligari
hec digna existant, primo dicimus esse ad
memoriam reducendum quod vulgariter
poetantes sua poemata multimode protulerunt,
quidam per cantiones, quidam per ballatas,
quidam per sonitus, quidam per alios
illegiptimos et inregulares modos, ut inferius
ostendetur. 
|l3
Horum autem modorum cantionum modum
excellentissimum esse pensamus; quare, si
excellentissima excellentissimis digna sunt, ut
superius est probatum, illa que excellentissimo
sunt digna vulgari, modo excellentissimo digna
sunt, et per consequens in cantionibus
pertractanda.
|l4
Quod autem modus cantionum sit talis ut
dictum est, pluribus potest rationibus indagari.
|l5
Prima quidem, quia, cum quicquid
versificamur sit cantio, sole cantiones hoc
vocabulum sibi sortite sunt: quod nunquam
sine vetusta provisione processit. 
|l6
Adhuc: quicquid per se ipsum efficit illud
ad quod factum est, nobilius esse videtur quam
quod extrinseco indiget: sed cantiones per se
totum quod debent efficiunt, quod ballate non
faciunt (indigent enim plausoribus, ad quos
edite sunt); ergo cantiones nobiliores ballatis
esse sequitur extimandas, et per consequens
nobilissimum aliorum esse modum illarum,
cum nemo dubitet quin ballate sonitus
nobilitate modi excellant. 
|l7
Preterea: illa videntur nobiliora esse que
conditori suo magis honoris afferunt: sed
cantiones magis afferunt suis conditoribus
quam ballate; igitur nobiliores sunt, et per
consequens modus earum nobilissimus
aliorum. 
|l8
Preterea: que nobilissima sunt karissime
conservantur: sed inter ea que cantata sunt
cantiones karissime conservantur, ut constat
visitantibus libros; ergo cantiones nobilissime
sunt, et per consequens modus earum
nobilissimus est. 
|l9
Ad hec: in artificiatis illud est nobilissimum
quod totam comprehendit artem: cum igitur ea
que cantantur artificiata existant et in solis
cantionibus ars tota comprehendatur, cantiones
nobilissime sunt, et sic modus earum
nobilissimus aliorum.  Quod autem tota
comprehendatur in cantionibus ars cantandi
poetice, in hoc palatur, quod quicquid artis
reperitur in omnibus aliis, et in cantionibus
reperitur; sed non convertitur hoc. 
|l10
Signum autem horum que dicimus
promptum in conspectu habetur; nam quicquid
de cacuminibus illustrium capitum poetantium
profluxit ad labia, in solis cantionibus
invenitur. 
|l11
Quare ad propositum patet quod ea que
digna sunt vulgari altissimo in cantionibus
tractanda sunt.

|cIV
|l1
Quando quidem aporiavimus extricantes qui
sint aulico digni vulgari et que, nec non
modum quem tanto dignamur honore ut solus
altissimo vulgari conveniat, ante quam
migremus ad alia, modum cantionum, quem
casu magis quam arte multi usurpare videntur,
enucleemus; et qui hucusque casualiter est
assumptus, illius artis ergasterium reseremus,
modum ballatarum et sonituum omittentes,
quia illum elucidare intendimus in .iiij.º
huius operis, cum de mediocri vulgari
tractabimus. 
|l2
Revisentes igitur ea que dicta sunt,
recolimus nos eos qui vulgariter versificantur
plerunque vocasse poetas: quod procul dubio
rationabiliter eructare presumpsimus, quia
prorsus poete sunt, si poesim recte
consideremus, que nichil aliud est quam fictio
rethorica *musicaque posita*. 
|l3
Differunt tamen a magnis poetis, hoc est
regularibus, quia magni sermone et arte
regulari poetati sunt, hii vero casu, ut dictum
est.  Idcirco accidit ut, quantum illos proximius
imitemur, tantum rectius poetemur.  Unde nos,
doctrine operi impendentes, doctrinatas eorum
poetrias emulari oportet.
|l4
Ante omnia ergo dicimus unumquenque
debere materie pondus propriis humeris
coequare, ne forte humerorum nimio gravata
virtute, in cenum cespitare necesse sit.  Hoc est
quod magister noster Oratius precipit, cum in
principio Poetrie Sumite materiam dicit. 
|l5
Deinde in hiis que dicenda occurrunt
debemus discretione potiri, utrum tragice, sive
comice, sive elegiace sint canenda.  Per
tragediam superiorem stilum inducimus; per
comediam inferiorem; per elegiam stilum
intelligimus miserorum. 
|l6
Si tragice canenda videntur, tunc
adsumendum est vulgare illustre, et per
consequens cantionem oportet ligare.  Si vero
comice, tunc quandoque mediocre, quandoque
humile vulgare sumatur; et huius discretionem
in quarto huius reservamus ostendere.  Si
autem elegiace, solum humile oportet nos
sumere.
|l7
Sed obmittamus alios, et nunc, ut
conveniens est, de stilo tragico pertractemus. 
Stilo equidem tragico tunc uti videmur,
quando cum gravitate sententie tam superbia
carminum quam constructionis elatio et
excellentia vocabulorum concordat. 
|l8
Quando, si bene recolimus, summa summis
esse digna iam fuisse probatum et iste quem
tragicum appellamus summus videtur esse
stilorum, illa que summe canenda
distinximus isto solo sunt stilo canenda:
videlicet, Salus, Amor et Virtus, et que propter
ea concipimus, dum nullo accidente vilescant.
|l9
Caveat ergo quilibet et discernat ea que
dicimus; et quando tria hec pure cantare
intendit, vel que ad ea directe ac pure
secuntur, prius Elicone potatus, tensis fidibus,
adsumptmum secure plectrum tum movere
incipiat. 
|l10
Sed cautionem atque discretionem habere
sicut decet, hic opus et labor est,
quoniam nunquam sine strenuitate ingenii et
artis assiduitate scientiarumque habitu fieri
potest.  Et hii sunt quos Poeta, Eneidorum sexto,
dilectos Dei et ab ardente virtute sublimatos ad
ethera Deorumque filios vocat, quanquam
figurate loquatur. 
|l11
Et ideo confutetur eorum stultitia, qui,
arte scientiaque immunes, de solo ingenio
confidentes, ad summa summe canenda
prorumpunt; et a tanta presumptuositate
desistant; et si anseres natura vel desidia sunt,
nolint astripetam aquilam imitari.

|cV
|l1
De gravitate sententiarum, vel satis dixisse
videmur, vel saltim totum quod operis est
nostri; quapropter ad superbiam carminum
festinemus. 
|l2
Circa quod sciendum quod predecessores
nostri diversis carminibus usi sunt in
cantionibus suis, quod et moderni faciunt; sed
nullum adhuc invenimus in carmine
sillabicando endecadem transcendisse, nec a
trisillabo descendisse.  Et licet trisillabo
carmine atque endecasillabo et omnibus
intermediis cantores latii usi sint,
pentasillabum, eptasillabum et
endecasillabum in usu frequentiori habentur; et
post hec trisillabum ante alia.
|l3
Quorum omnium endecasillabum videtur
esse superbius, tam temporis occupatione,
quam capacitate sententie, constructionis, et
vocabulorum; quorum omnium specimen
magis multiplicatur in illo, ut manifeste
apparet; nam ubicunque ponderosa
multiplicantur, multiplicatur et pondus. 
|l4
Et hoc omnes doctores perpendisse
videntur, cantiones illustres principiantes ab
illo; ut Gerardus de B.,
Ara ausirez encabalitz cantars. 
Quod carmen, licet decasillabum
videatur, secundum rei veritatem
endecasillabum est; nam due consonantes
extreme non sunt de sillaba precedente; et licet
propriam vocalem non habeant, virtutem
sillabe non tamen amittunt; signum autem
est quod rithimus ibi una vocali perficitur;
quod esse non posset nisi virtute alterius ibi
subintellecte.  Rex Navarre:
De fin amor si vient sen et bonté,
ubi, si consideretur accentus et
eius causa, endecasillabum esse constabit. 
Guido Guinizelli:
Al cor gentile repara sempre Amore. 
Iudex de Columpnis de Messana:
Amor, che lungiamente m'ài menato. 
Renaldus de Aquino:
Per fino amore vo sì letamente. 
Cinus Pistoriensis:
Non spero che già mai per mia salute. 
Amicus eius:
Amor, che movi tua vertù da cielo.
|l5
Et licet hoc quod dictum est,
celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur
omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem
societatem assumat, dummodo principatum
optineat, clarius magisque sursum superbire
videtur.  Sed hoc ulterius elucidandum
remaneat. 
|l6
Et dicimus eptasillabum sequi illud quod
maximum est in celebritate.  Post hoc
pentasillabum, et deinde trisillabum ordinamus. 
Neasillabum vero, quia triplicatum trisillabum
videbatur, vel nunquam in honore fuit, vel
propter fastidium obsoluit. 
|l7
Parisillaba vero, propter sui ruditatem, non
utimur nisi raro: retinent enim naturam
suorum numerorum; qui numeris imparibus,
quemadmodum materia forme, subsistunt.
|l8
Et sic, recolligentes predicta,
endecasillabum videtur esse superbissimum
carmen; et hoc est quod querebamus.  Nunc
autem restat investigandum de constructionibus
elatis et fastigiosis vocabulis; et demum,
fustibus torquibusque paratis, promissum
fascem, hoc est cantionem, quo modo viere
quis debeat instruemus.

|cVI
|l1
Quia circa vulgare illustre nostra versatur
intentio, quod nobilissimum est aliorum, et ea
que digna sunt illo cantari discrevimus, que
tria nobilissima sunt, ut superius est
astructum, et modum cantionarium selegimus
illis tanquam aliorum modorum summum, et
ut ipsum perfectius edocere possimus quedam
iam preparavimus, stilum videlicet atque
carmen, nunc de constructione agamus.
|l2
Est enim sciendum quod constructionem
vocamus regulatam compaginem dictionum, ut,
Aristotiles phylosophatus est tempore
Alexandri.  Sunt enim .v. hic
dictiones compacte regulariter, et unam faciunt
constructionem. 
|l3
Circa hanc quidem prius considerandum est
quod constructionum alia congrua est, alia
vero incongrua est; et quia, si primordium bene
discretionis nostre recolimus, sola supprema
venamur, nullum in nostra venatione locum
habet incongrua, quia nec inferiorem gradum
bonitatis promeruit.  Pudeat ergo, pudeat
ydiotas tantum audere deinceps, ut ad cantiones
prorumpant! quos non aliter deridemus, quam
cecum de coloribus distinguentem.  Est, ut
videtur, congrua quam sectamur. 
|l4
Sed non minoris difficultatis accedit
discretio priusquam quam querimus,
attingamus, videlicet urbanitate plenissimam. 
Sunt etenim gradus constructionum
quamplures: videlicet insipidus, qui est
rudium, ut Petrus amat multum
dominam Bertam. 
|l5
Est et pure sapidus, qui est rigidorum
scolarium vel magistrorum, ut Piget
me, cunctis pietate maiorem, quicunque in
exilio tabescentes patriam tantum sompniando
revisunt.  Est et sapidus et venustus,
qui est quorundam superficietenus rethoricam
aurientium, ut Laudabilis discretio
marchionis Estensis et sua magnificentia
preparata cunctis, cunctis illum facit esse
dilectum.  Est et sapidus et venustus
etiam et excelsus, qui est dictatorum
illustrium, ut Eiecta maxima parte
florum de sinu tuo, Florentia, nequicquam
Trinacriam Totila secundus adivit. 
|l6
Hunc gradum constructionis
excellentissimum nominamus, et hic est quem
querimus, cum supprema venemur, ut dictum
est.  Hoc solum illustres cantiones inveniuntur
contexte; ut Gerardus,
Si per mon Sobretots non fos;
Folquetus de Marsilia,
Tan m'abellis l'amoros pensamen;
Arnaldus Danielis,
Sols sui che sai lo sobraffan chem sorz;
Namericus de Belnui,
Nuls hom non pot complir addreciamen;
Namericus de Peculiano,
Si com l'arbres che per sobre carcar;
Rex Navarre,
Ire d'amor que en mon cor repaire;
Guido Guinizelli,
Tegno de folle 'mpresa. a lo ver dire;
Iudex de Messana,
Anchor che l'aigua per lo focho lassi;
Guido Cavalcantis,
Poi che de doglia core conven ch'io porti;
Cinus de Pistorio,
Avegna che io aggia più per tempo;
amicus eius,
Amor che ne la mente mi ragiona. 
|l7
Nec mireris, lector, de tot reductis
autoribus ad memoriam: non enim hanc quam
suppremam vocamus constructionem nisi per
huiusmodi exempla possumus indicare.  Et
fortassis utilissimum foret ad illam
habituandam regulatos vidisse poetas,
Virgilium videlicet, Ovidium Metamorfoseos,
Statium atque Lucanum, nec non alios qui usi
sunt altissimas prosas, ut Titum Livium,
Plinium, Frontinum, Paulum Orosium, et
multos alios, quos amica solitudo nos visitare
invitat. 
|l8
Subsistant igitur ignorantie sectatores
Guittonem Aretinum et quosdam alios
extollentes, nunquam in vocabulis atque
constructione plebescere desuetos!

|cVII
|l1
Grandiosa modo vocabula sub prelato stilo
digna consistere, successiva nostre
progressionis provincia lucidari expostulat.
|l2
Testamur proinde incipientes non minimum
opus esse rationis discretionem vocabulorum
habere, quoniam perplures eorum maneries
inveniri posse videmus.  Nam vocabulorum
quedam puerilia, quedam muliebria, quedam
virilia, et horum quedam silvestria, quedam
urbana; et eorum que urbana vocamus
quedam pexa et lubrica, quedam irsuta et
reburra sentimus; inter que quidem, pexa
atque irsuta sunt illa que vocamus grandiosa,
lubrica vero et reburra vocamus illa que in
superfluum sonant: quemadmodum in magnis
operibus quedam magnanimitatis sunt opera,
quedam fumi; ubi licet in superficie quidam
consideretur adscensus, ex quo limitata virtutis
linea prevaricatur, bone rationi, non adscensus,
sed per altera declivia ruina constabit.
|l3
Intuearis ergo, lector: attende, quantum ad
exaceranda egregia verba te cribrare oportet;
nam, si vulgare illustre consideres, quo tragice
debent uti poete vulgares, ut superius dictum
est, quos informare intendimus, sola vocabula
nobilissima in cribro tuo residere curabis. 
|l4
In quorum numero, nec puerilia, propter sui
simplicitatem, ut mamma et
babbo, mate
et pate, nec muliebria, propter
sui mollitiem, ut dolciada et
placevole, nec silvestria,
propter hausteritatem, ut
greggia et
cetra, nec urbana lubrica et
reburra, ut femina et
corpo, ullo modo poteris
conlocare.  Sola etenim pexa irsutaque urbana
tibi restare videbis, que nobilissima sunt et
membra vulgaris illustris. 
|l5
Et pexa vocamus illa, que trisillaba, vel
vicinissima trisillabitati, sine aspiratione, sine
accentu acuto vel circumflexo, sine
z vel x
duplicibus, sine duarum liquidarum
geminatione vel positione inmediate post
mutam, dolata quasi, loquentem cum quadam
suavitate relinquunt: ut amore, donna,
disio, vertute, donare, letitia, salute, securitate,
defesa.
|l6
Irsuta quoque dicimus omnia preter hec,
que vel necessaria, vel ornativa videntur
vulgaris illustris.  Et necessaria quidem
appellamus que campsare non possumus; ut
quedam monosillaba, ut sì, no, me, te,
se, a, e, i, o, u, interiectiones, et alia
multa.  Ornativa vero dicimus omnia polisillaba
que mixta cum pexis pulcram faciunt
armoniam compaginis, quamvis asperitatem
habeant adspirationis, et accentus, et duplicium, et
liquidarum, et prolixitatis: ut
terra, honore,
speranza,
gravitate,
alleviato,
impossibilità,
impossibilitate,
benaventuratissimo,
inanimatissimamente,
disaventuratissimamente,
sovramagnificentissimamente,
quod endecasillabum est.  Posset adhuc inveniri
plurium sillabarum vocabulum, sive verbum;
sed quia capacitatem nostrorum omnium
carminum superexcedit, rationi presenti non
videtur obnoxium, sicut est illud
honorificabilitudinitate, quod
duodena perficitur sillaba in vulgari et in
gramatica tredena perficitur in duobus
obliquis.
|l7
Quomodo autem pexis irsuta huiusmodi
sint armonizanda per metra, inferius
instruendum relinquimus.  Et que iam dicta
sunt de fastigiositate vocabulorum, ingenue
discretioni sufficiant.

|cVIII
|l1
Preparatis fustibus torquibusque ad fascem,
nunc fasciandi tempus incumbit.  Sed quia
cuiuslibet operis cognitio precedere debet
operationem, velut signum ante admissionem
sagitte vel iaculi, primo et principaliter qui sit
iste fascis quem fasciare intendimus, videamus.
|l2
Fascis igitur iste, si bene comminiscimur
omnia prelibata, cantio est.  Quapropter quid
sit cantio videamus, et quid intelligimus cum
dicimus cantionem. 
|l3
Est enim cantio, secundum verum nominis
significatum, ipse canendi actus vel passio,
sicut lectio passio vel actus legendi.  Sed
divaricemus quod dictum est, utrum videlicet
hec sit cantio prout est actus, vel prout est
passio. 
|l4
Circa hoc considerandum est quod cantio
dupliciter accipi potest.  Uno modo, secundum
quod fabricatur ab autore suo; et sic est actio;
et secundum istum modum Virgilius, primo
Eneidorum, dicit Arma virumque
cano.  Alio modo, secundum quod
fabricata profertur, vel ab auctore, vel ab alio
quicunque sit, sive cum soni modulatione
proferatur, sive non; et sic est passio.  Nam
tunc agitur: modo vero agere videtur in alium;
et sic, tunc alicuius actio, modo quoque passio
alicuius videtur.  Et quia prius agitur ipsa
quam agat, magis -- immo prorsus -- denominari
videtur ab eo quod agitur et est actio alicuius,
quam ab eo quod agit in alios.  Signum autem
huius est quod nunquam dicimus, Hec est
cantio Petri eo quod ipsam proferat, sed eo
quod fabricaverit illam.
|l5
Preterea disserendum est utrum cantio
dicatur fabricatio verborum armonizatorum,
vel ipsa modulatio.  Ad quod dicimus, quod
nunquam modulatio dicitur cantio, sed sonus,
vel tonus, vel nota, vel melos.  Nullus enim
tibicen, vel organista, vel citharedus,
melodiam suam cantionem vocat nisi in
quantum nupta est alicui cantioni; sed
armonizantes verba opera sua cantiones
vocant, et etiam talia verba in cartulis absque
prolatore iacentia cantiones vocamus;
|l6
et ideo cantio nil aliud esse videtur
quam actio completa dicentis verba
modulationi armonizata.  Quapropter, tam
cantiones quas nunc tractamus, quam ballatas
et sonitus, et omnia cuiuscunquemodi verba
scilicet armonizata vulgariter et regulariter,
cantiones esse dicemus. 
|l7
Sed quia sola vulgaria ventilamus, regulata
linquentes, dicimus vulgarium poematum
unum esse suppremum, quod per
superexcellentiam cantionem vocamus; quod
autem suppremum quid sit cantio, in tertio
huius libri capitulo est probatum.  Et quoniam
quod diffinitum est pluribus generale videtur,
resumentes diffinitum iam generale vocabulum,
per quasdam differentias solum quod petimus
distinguamus. 
|l8
Dicimus ergo quod cantio, in quantum per
superexcellentiam dicitur, ut et nos querimus,
est equalium stantiarum sine responsorio ad
unam sententiam tragica coniugatio, ut nos
ostendimus cum dicimus,
Donne, che avete intellecto d'amore. 
Quod autem dicimus «tragica
coniugatio», est quia cum comice fiat hec
coniugatio cantilenam vocamus per
diminutionem: de qua in .iiij. huius tractare
intendimus.
|l9
Et sic patet quid cantio sit, et prout
accipitur generaliter, et prout per
superexcellentiam vocamus eam.  Satis etiam
patere videtur quid intelligimus cum cantionem
vocamus; et per consequens quid sit ille fascis
quem ligare molimur.

|cIX
|l1
Quia, ut dictum est, cantio est coniugatio
stantiarum, ignorato quid sit stantia, necesse est
cantionem ignorare; nam ex diffinientium
cognitione diffiniti resultat cognitio; et ideo
consequenter de stantia est agendum, ut
scilicet vestigemus quid ipsa sit, et quid per
eam intelligere volumus. 
|l2
Et circa hoc sciendum est quod hoc
vocabulum per solius artis respectum inventum
est, videlicet ut in quo tota cantionis ars esset
contenta, illud diceretur stantia -- hoc est
mansio capax, sive receptaculum -- totius artis. 
Nam, quemadmodum cantio est gremium totius
sententie, sic stantia totam artem ingremiat;
nec licet aliquid artis sequentibus arrogare, sed
solam artem antecedentis induere. 
|l3
Per quod patet quod ipsa de qua loquimur
erit congrematio, sive compages, omnium eorum
que cantio sumit ab arte; quibus divaricatis,
quam querimus descriptio innotescet.
|l4
Tota igitur ars cantionis circa tria
videtur consistere: primo, circa cantus
divisionem; secundo, circa partium
habitudinem; tertio, circa numerum carminum
et sillabarum. 
|l5
De rithimo vero mentionem non facimus,
quia de propria cantionis arte non est.  Licet
enim in qualibet stantia rithimos innovare et
eosdem reiterare ad libitum; quod, si de
propria cantionis arte rithimus esset, minime
liceret: quod dictum est.  Si quid autem rithimi
servare interest huius quod est ars, illud
comprehenditur ibi cum dicimus 'partium
habitudinem'.
|l6
Quare sic colligere possumus ex predictis
diffinientes, et dicere, stantiam esse sub certo
cantu et habitudine, limitatam carminum et
sillabarum compagem.

|cX
|l1
Scientes quia rationale animal homo est, et
quia sensibilis anima et corpus est animal, et
ignorantes de hac anima, quid ea sit, vel de
ipso corpore, perfectam hominis cognitionem
habere non possumus; quia cognitionis
perfectio uniuscuiusque terminatur ad ultima
elementa, sicut Magister Sapientum in
principio Physicorum testatur.  Igitur ad
habendam cantionis cognitionem, quam
inhiamus, nunc diffinientia suum diffiniens sub
compendio ventilemus; et primo de cantu,
deinde de habitudine, et postmodum de
carminibus et sillabis percontemur.
|l2
Dicimus ergo quod omnis stantia ad
quandam odam recipiendam armonizata est;
sed in modis diversificari videntur; quia
quedam sunt sub una oda continua usque ad
ultimum progressive, hoc est sine iteratione
modulationis cuiusquam et sine diesi; et diesim
dicimus deductionem vergentem de una oda in
aliam (hanc voltam vocamus cum vulgus
alloquimur); et huiusmodi stantia usus est
fere in omnibus cantionibus suis Arnaldus
Danielis, et nos eum secuti sumus cum
diximus,
Al poco iorno e al gran cerchio d'ombra.
|l3
Quedam vero sunt diesim
patientes; et diesis esse non potest, secundum
quod eam appellamus, nisi reiteratio unius ode
fiat, vel ante diesim, vel post, vel undique. 
|l4
Si ante diesim repetitio fiat, stantiam
dicimus habere pedes; et duos habere decet,
licet quandoque tres fiant: rarissime tamen.  Si
repetitio fiat post diesim, tunc dicimus
stantiam habere versus.  Si ante non fiat
repetitio, stantiam dicimus habere frontem; si
post non fiat, dicimus habere sirma, sive
caudam.
|l5
Vide igitur, lector, quanta licentia data sit
cantiones poetantibus, et considera cuius rei
causa tam largum arbitrium sibi usus asciverit;
et si recto calle ratio te duxerit, videbis
auctoritatis dignitate sola, quod dicimus esse
concessum.
|l6
Satis hinc innotescere potest, quomodo
cantionis ars circa cantus divisionem consistat;
et ideo ad habitudinem procedamus.

|cXI
|l1
Videtur nobis hec quam habitudinem
dicimus maxima pars eius quod artis est; hec
etenim circa cantus divisionem atque
contextum carminum et rithimorum relationem
consistit; quapropter diligentissime videtur
esse tractanda.
|l2
Incipientes igitur dicimus quod frons cum
versibus, pedes cum cauda vel sirmate, nec
non pedes cum versibus, in stantia se habere
diversimode possunt.
|l3
Nam quandoque frons versus excedit in
sillabis et carminibus, vel excedere potest; et
dicimus 'potest', quoniam habitudinem hanc
adhuc non vidimus. 
|l4
Quandoque in carminibus excedere et in
sillabis superari potest; ut si frons esset
pentametra et quilibet versus esset dimeter, et
metra frontis eptasillaba et versus
endecasillaba essent. 
|l5
Quandoque versus frontem superant sillabis
et carminibus, ut in illa quam diximus,
Traggemi de la mente Amor la stiva. 
Fuit hec tetrametra frons, tribus
endecasillabis et uno eptasillabo contexta; non
etenim potuit in pedes dividi, cum equalitas
carminum et sillabarum requiratur in pedibus
inter se, et etiam in versibus inter se. 
|l6
Et quemadmodum dicimus de fronte,
dicimus et de versibus.  Possent etenim versus
frontem superare carminibus et sillabis
superari; puta si versus duo essent et uterque
trimeter, et eptasillaba metra, et frons esset
pentametra, duobus endecasillabis et tribus
eptasillabis contexta.
|l7
Quandoque vero pedes caudam superant
carminibus et sillabis, ut in illa quam diximus,
Amor, che movi tua virtù da cielo.
|l8
Quandoque pedes a sirmate
superantur in toto, ut in illa quam diximus,
Donna pietosa e di novella etate.
|l9
Et quemadmodum diximus
frontem posse superare carminibus sillabis
superatam, et e converso, sic de sirmate
dicimus.
|l10
Pedes quoque versus in numero superant
et superantur ab hiis; possunt enim esse in
stantia tres pedes et duo versus, et tres versus
et duo pedes; nec hoc numero limitamur, quin
liceat plures et pedes et versus similiter
contexere. 
|l11
Et quemadmodum de victoria carminum et
sillabarum diximus inter alia, nunc etiam inter
pedes et versus dicimus: nam eodem modo
vinci et vincere possunt.
|l12
Nec pretermittendum est quod nos e
contrario regulatis poetis pedes accipimus;
quia illi carmen ex pedibus: nos vero ex
carminibus pedem constare dicimus, ut satis
evidenter apparet. 
|l13
Nec etiam pretermittendum est quin
iterum asseramus pedes ab invicem necessario
carminum et sillabarum equalitatem et
habitudinem accipere; quia non aliter cantus
repetitio fieri posset.  Hoc idem in versibus
esse servandum astruimus.

|cXII
|l1
Est etiam, ut superius dictum est, habitudo
quedam quam carmina contexendo considerare
debemus; et ideo rationem faciamus de illa,
repetentes proinde que superius de carminibus
diximus.
|l2
In usu nostro maxime tria carmina
frequentandi prerogativam habere videntur:
endecasillabum scilicet, eptasillabum, et
pentasillabum; que trisillabum ante alia sequi
astruximus. 
|l3
Horum prorsus, cum tragice poetari
conamur, endecasillabum propter quandam
excellentiam in contextu vincendi privilegium
promeretur.  Nam quedam stantia est que solis
endecasillabis gaudet esse contexta, ut illa
Guidonis de Florentia,
Donna me prega, perch'io voglio dire.
Et etiam nos dicimus,
Donne ch'avete intellecto d'amore.
Hoc etiam Yspani usi sunt; et dico
Yspanos, qui poetati sunt in vulgari
oc.  Namericus de Belnui,
Nuls hom non pot complir adrechamen.
|l4
Quedam est in qua tantum
eptasillabum intexitur unum; et hoc esse non
potest nisi ubi frons est vel cauda, quoniam, ut
dictum est, in pedibus atque versibus
attenditur equalitas carminum et sillabarum. 
|l5
Propter quod etiam nec numerus impar
carminum potest esse ubi frons vel cauda non
est; sed ubi hee sunt vel altera sola, pari et
impari numero in carminibus licet uti ad
libitum. 
|l6
Et sicut quedam stantia est uno solo
eptasillabo conformata, sic duobus, tribus,
quatuor, quinque videtur posse contexi,
dummodo in tragico vincat endecasillabum et
principiet.  Verumtamen quosdam ab
eptasillabo tragice principiasse invenimus;
videlicet Guidonem Guinizelli, Guidonem de
Ghisileriis et Fabrutium Bononienses:
De fermo sofferire; et
Donna, lo fermo core, et
Lo meo lontano gire;
et quosdam alios.  Sed si ad eorum
sensum subtiliter intrare velimus, non sine
quodam elegie umbraculo hec tragedia
processisse videbitur. 
|l7
De pentasillabo quoque non sic
concedimus; in dictamine magno sufficit enim
unicum pentasillabum in tota stantia conseri,
vel duo ad plus in pedibus; et dico 'pedibus'
propter necessitatem qua pedibus versibusque
cantatur. 
|l8
Minime autem trisillabum in tragico videtur
esse sumendum per se subsistens; et dico 'per
se subsistens', quia per quandam rithimorum
repercussionem frequenter videtur assumptum,
sicut inveniri potest in illa Guidonis Florentini,
Donna me prega,
et in illa quam diximus,
Poscia ch'Amor del tutto m'à lasciato. 
Nec per se ibi carmen est omnino,
sed pars endecasillabi tantum, ad rithimum
precedentis carminis velut eco respondens.
|l9
Hoc etiam precipue attendendum est circa
carminum habitudinem, quod si eptasillabum
interseratur in primo pede, quem situm accipit
ibi, eundem resumat in altero; puta, si pes
trimeter primum et ultimum carmen
endecasillabum habet, et medium, hoc est
secundum, eptasillabum, et pes alter habeat
secundum eptasillabum et extrema
endecasillaba: non aliter ingeminatio cantus
fieri posset, ad quam pedes fiunt, ut dictum
est; et per consequens pedes esse non possent.
|l10
Et quemadmodum de pedibus, dicimus et
de versibus; in nullo enim pedes et versus
differre videmus, nisi in situ; quia hii ante, hii
post diesim stantie nominantur.  Et etiam
quemadmodum de trimetro pede, et de
omnibus aliis servandum esse asserimus.  Et
sicut de uno eptasillabo, sic de pluribus, et de
pentasillabo et omni alio dicimus.  Satis hinc,
lector, sufficienter elicere potes
qualiter tibi habituanda sit
stantia habitudine que circa carmina
consideranda videtur.

|cXIII
|l1
Rithimorum quoque relationi vacemus,
nichil de rithimo secundum se modo
tractantes: proprium enim eorum tractatum in
posterum prorogamus, cum de mediocri
poemate intendemus. 
|l2 In principio igitur huius capituli quedam
resecanda videntur.  Unum est stantia sine
rithimo, in qua nulla rithimorum habitudo
attenditur; et huiusmodi stantiis usus est
Arnaldus Danielis frequentissime, velut ibi:
Sem fos Amor de joi donar; et nos dicimus
Al poco iorno.  Aliud est stantia cuius
omnia carmina eundem rithimum reddunt, in qua
superfluum esse constat habitudinem querere. 
Sic proinde restat circa rithimos mixtos tantum
debere insisti.
|l3
Et primo sciendum est quod in hoc
amplissimam sibi licentiam fere omnes
assumunt; et ex hoc maxime totius armonie
dulcedo intenditur. 
|l4
Sunt etenim quidam qui non omnes
quandoque desinentias carminum rithimantur
in eadem stantia, sed easdem repetunt, sive
rithimantur, in aliis, sicut fuit Gottus
Mantuanus, qui suas multas et bonas cantiones
nobis oretenus intimavit.  Hic semper in stantia
unum carmen incomitatum texebat, quod
clavem vocabat.  Et sicut de uno licet, licet
etiam de duobus, et forte de pluribus.
|l5
Quidam alii sunt, et fere omnes cantionum
inventores, qui nullum in stantia carmen
incomitatum relinquunt quin sibi rithimi
concrepantiam reddant, vel unius vel plurium. 
|l6
Et quidam diversos faciunt esse rithimos
eorum que post diesim carmina sunt a rithimis
eorum que sunt ante; quidam vero non sic, sed
desinentias anterioris stantie inter postera
carmina referentes intexunt.  Sepissime tamen
hoc fit in desinentia primi posteriorum, quam
plerique rithimantur ei que est priorum
posterioris; quod non aliud esse videtur quam
quedam ipsius stantie concatenatio pulcra. 
|l7
De rithimorum quoque habitudine, prout
sunt in fronte vel in cauda, videtur omnis
optata licentia concedenda: pulcerrime tamen
se habent ultimorum carminum desinentie si
cum rithimo in silentium cadant.
|l8
In pedibus vero cavendum est; et
habitudinem quandam servatam esse
invenimus.  Et discretionem facientes, dicimus
quod pes vel pari vel impari metro completur;
et utrobique comitata et incomitata desinentia
esse potest.  Nam, in pari metro nemo dubitat;
in alio vero, si quis dubius est, recordetur ea
que diximus in preinmediato capitulo de
trisillabo, quando pars existens endecasillabi,
velut eco respondet. 
|l9
Et si in altero pedum exsortem rithimi
desinentiam esse contingat, omnimode in
altero sibi instauratio fiat.  Si vero quelibet
desinentia in altero pede rithimi consortium
habeat, in altero prout libet referre vel
innovare desinentias licet, vel totaliter, vel in
parte, dumtaxat precedentium ordo servetur in
totum; puta, si extreme desinentie trimetri,
hoc est prima et ultima, concrepabunt in primo
pede, sic secundi extremas desinentias
convenit concrepare; et qualem se in primo
media videt, comitatam quidem vel
incomitatam, talis in secundo resurgat; et sic
de aliis pedibus est servandum. 
|l10
In versibus quoque fere semper hac lege
perfruimur; et 'fere' dicimus, quia propter
concatenationem prenotatam et combinationem
desinentiarum ultimarum quandoque ordinem
iam dictum perverti contingit. 
|l11
Preterea nobis bene convenire videtur ut,
que cavenda sunt circa rithimos, huic
appendamus capitulo, cum in isto libro nil
ulterius de rithimorum doctrina tangere
intendamus. 
|l12
Tria ergo sunt que circa rithimorum
positionem potiri dedecet aulice poetantem:
nimia scilicet eiusdem rithimi repercussio, nisi
forte novum aliquid atque intentatum artis hoc
sibi preroget; ut nascentis militie dies, qui
cum nulla prerogativa suam indignatur preferire
dietam; hoc etenim nos facere nisi sumus ibi, 
Amor, tu vedi ben che questa donna. 
Secundum vero est ipsa inutilis
equivocatio, que semper sententie quicquam
derogare videtur.  Et tertium, rithimorum
asperitas, nisi forte sit lenitati permixta; nam
lenium asperorumque rithimorum mixtura ipsa
tragedia nitescit.
|l13
Et hec de arte, prout habitudinem respicit,
tanta sufficiant.

|cXIV
|l1
Ex quo duo que sunt artis in cantione satis
sufficienter tractavimus, nunc de tertio
videtur esse tractandum, videlicet de numero
carminum et sillabarum.  Et primo secundum
totam stantiam videre oportet aliquid; deinde
secundum partes eius videbimus.
|l2
Nostra igitur primo refert discretionem
facere inter ea que canenda occurrunt; quia
quedam stantie prolixitatem videntur appetere,
quedam non.  Nam cum ea que dicimus cuncta
vel circa dextrum aliquid, vel sinistrum,
canamus, ut quandoque persuasorie,
quandoque dissuasorie, quandoque gratulanter,
quandoque ironice, quandoque laudabiliter,
quandoque contemptive canere contingit, que
circa sinistra sunt verba semper ad extremum
festinent, et alia decenti prolixitate passim
veniant ad extremum ...