2018 Salutatio by Katherine Lim

June 5, 2018 1:18 p.m.

2018 Salutatio

Katherine Lim

Habita in Comitiis Academicis Princetoniae

In Nova Caesarea Non Iun

Die V Iunii

Ab Urbe Condita MMDCCLXXI

Anno Communis Saeculi MMXVIII

Anno Academiae CCLXXI

Concede mihi, Musae, fortitudinem ut de proeliis et victoriis magnae classis nostrae canam quae per campum quattuor praeteritos annos vagata est.

Primum te saluto, praeses Eisgruber,  princeps magnae universitatis in qua floruimus. Sub ductu tuo et eo curatorum, academia nostra prosperat.

Secundum vos saluto, honesti professores, duces periculosorum nostrorum itinerum per academica aspera. Ab Orientali Pyno ad Quadrangulum Scientiae Ingeniariae, sapientiam communicavistis ut mentes curiosas excoleretis.

Nunc, vos saluto, parentes et familiae, fautores scholasticorum conatuum. Nisi vestrum amorem donavissetis, magnas altitudines ad quas pervenimus non ascendissemus. Summum pretium pependistis ut nos huc ēmitteretis: nunc videte quid perfecerimus.

Denique, vos saluto, condiscipuli, comites per matutinas auditiones et insomnes noctes. Coniunctim proelia gessimus cum multis libellis et agminibus problematorum—sed ecce! Vicimus omnes.

Nunc domo quae educavit in terras incognitas ultra magnam universitatem proficiscamur. Inveniatis prosperitatem quacunque vestra itinera tendatis. Sed primum victorias quattuor praeteritorum annorum celebremus.

In celebratione egregiorum factorum nostrorum, salvete omnes.

 

 

 

Commencement 2018

Connect with #Princeton18

Images and Media Kit