2017 Salutatio
Grant Storey
Habita in Comitiis Academicis Princetoniae
In Nova Caesarea a.d. VIII Id. Iun.
Die VI Iunii
Ab Urbe Condita MMDCCLXX
Anno Communis Saeculi MMXVII
Anno Academiae CCLXX
Cane, Musa, praeclaros discipulos, qui bellantes intra bullam luteam quattuor diutinos annos ante hunc illustrem diem egerunt.
Cane multas pugnas nostras, cum commentarios apud veterem Firestonem nocte intempesta scripserimus et examinum causa studuerimus et pestilentias superaverimus atque imbres et niveas tempestates et illas truces iras Iovis, fulmina, pertulerimus, pugnantes Somnum ipsum, notum fratrem Leti, ut ad lectionem tertiae horae perveniamus. Cane illos perpetuos dies consumptos a nobis qui magna opera scribebamus et fortunam illorum paucorum qui onus vitaverunt.
Cane praesidem Eisgruberem, ducem ducum, caput exercitus, qui una cum nostra cohorte abhinc quattuor annos munus suum suscepit et annos imperii Canadiensis finivit. Da honorem etiam curatoribus qui hanc academiam tuentur. Et noli oblivisci sapientum professorum, qui in schola doctrinas, foris consilia dederunt.
Quibus laudatis, mementote nostras carissimas familias custodesque, qui multum amorem et amplum subsidium nobis praebuerunt.
Denique, Musa, cane amicas et amicos et amicitiam. Per atros dies et lucidos, utrum ioculares imagines felium ridebamus an tristitias cordis flebamus, nostri amici nos adstiterunt et nos ut cresceremus adiuverunt.
Nunc cum nos omnes nostra itinera faciemus, ad animi impetus vel somnia vel contentionem honorum vel stabilitatem persequendam, successum inveniamus et calamitates Graecorum Troia revenientium vitemus. Sed numquam obliviscamur nostrorum amicarum amicorumque horum annorum, qui nobiscum una ederint, biberint, studuerint, fleverint, riserint, et terram pedibus pepulerint.
Vobis omnibus gratias ago pro quattuor annis admirabilibus, et saluto.