2019 Salutatio by Rafail Zoulis

June 4, 2019 2:16 p.m.

2019 Salutatio

Rafail Zoulis

Habita in Comitiis Academicis Princetoniae

In Nova Caesarea pridie Non. Iunii

Anno MMXIX

Anno Academiae CCLXXII

Bene et sapienter, socii mei, maiores nostri instituerunt ut hoc die felicissimo oratio salutationis habenda sit in lingua non indigna, quam autem nemo comprehendat nisi incolae Latii antiqui et professores Pinus Orientalis eruditissimi. Decet enim nos, discipulos veritatis fessos lassosque de pugnis ferocibus contra auditiones matutinas et noctes insomnes, eloquentia magis boni Ciceronis quam adulatione Graeculi laudari.

Quo autem studio huc pervenimus, sub qua re publica crevit nostra facultas simulandi comprehensionem, et quomodo Bacchum in cotidiano bibendi certamine superavimus — mirabile visu? Huc verto laudationem meam ut concilium universum, vel tributum pendentes alumni vel speculatores ex universitatibus septentrionalibus, meis verbis fruatur.

Auspiciis tuis, praeses Eisgruber, floruimus, dum fiscum a tributo iniquo et discipulos peregrinos ab exilio vindicas. Et vos, venerabiles curatores, acres custodes antiquorum et obscurorum morum, prudenter regatis universitatem, disceptantes de damnatione memoriae praesidum veterum et mutatione legis de honore. Sub disciplina vestra, doctissimi professores, multa didicimus, cum ignorantiam nostram adhunc manentem patienter ferretis et libellos nondum expolitos corrigeretis.

O socii in misericordia. Nos et proelia cum turmis innumerabilibus problematorum gessimus, nos et progymnasmata multa experti sumus. Forsan et haec olim meminisse iuvabit. Sed nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus. Triumphantes per portam sacram FitzRandolphi eamus et doctrina nostra utamur ad gloriam universitatis Princetoniensis et ad gentem humanam fovendam.

Amici, carpite diem et salvete.

Commencement 2019